- MARCA seu MARCHA
- MARCA seu MARCHAFACULTAS EST A Principe subdito concessa, (qui iniuriâ affectum se vel spoliatum ab alterius Principis subdito queritur, de qua ius ei negatur) in eiu sdem Principis marchas, h. e. limites seu terminos, transeundi sibique ius faciendi, ut habet Bretius de Superiorit. Regis l. 2. c. 17. Gallis vulgo, Droit de marque et de represailles. Cuius mentionem in Regestis Parlamenti saepius fieri, testatur Car. du Fresne. In eo enim quod Olim inscribitur, Mandatum Curiae descriptum legitur, quô iubetur Ludovicus Rex Siciliae uni e Regiis subditis, qui a praedonibus in mari spoliatus fuerat, ius dicere, cum marcae comminatione, nisi id fiat. Ibidem exstat Ep. Caroli V. Regis Franciae ad Martinum Arragoniae Regem, quâ ius se facturum pollicetur eius subditis, qui a Francis se in mari spoliatos querebantur, ut marca vitaretur, 5. Martii A. C. 1396. Denique in Regesto ordinatienum Barbin. Idem refert, haberi extin ctionem marcarum con cessarum Occitanis et Bellicadren sibus, contra cives Avenionensis Civitatis et Comitatûs, decretumque, ut in posterum nullae concederentur, nisi a Rege vel a Curia Parlamenti, d. 13. Iunii A. C. 1443. etc. Vide eum in Glossario, et plura de hoc Marcarum iure, apud laudatos illi, Chopinum de Dom. l. 3. tit. 25. Iac. a Canibus et Martinum Laudensem l. de Centract. marit. c. 10. Cardinum Bretium de Superioritate Regis l. 2. c. 17. Alios. Aliud est, quod apud Pictones, Andegavos et Armoricos, vulgô Marchas vocant, fenda scil. vel praedia in harum provinciarum sita limitibus, quae singularum iurisdictioni pro parte, vel, ut aiunt, ex praeventione obnoxia sunt, de quibus copiose egit Gabriel Hullinus Tract. Gall. de la nature et usages des Marches separantes les Provinces de Poitou, Bretagne et Aniou, Nannetis edito A. C. 1616. cuius meminit idem, loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.